DESPOTES seu DESPOTUS

DESPOTES seu DESPOTUS
DESPOTES seu DESPOTUS
dignitas maximae aestimationis in Aula CP. ex Graeco Δεςπότης, Dominus; quâ donatos praesertim Imperatorum filios et consanguineos, ex Scriptoribus Byzantinis discimus. Ioh. Lascaris dignitatem hanc Regiae aequalem, Imperatoriae proximam fuisse, docet. Postquam enim vox Βαςιλεὺς, quâ olim Reges designabantur, Imperatorum Graecorum propria esse coepit; nomen Despotae Regibus tributum in Graecia, qui post Imperatorem coeteris omnibus praeferebantur, quemadmodum in Occid. post Imperator. nomen. Regium praecellit. Hinc Caesares Σεβαςτοκράτορες alias ab Augusto appellati, sicqueve ad maiorem dignitatem evecti, Despotae dicti sunt: quemadmodum, qui primus ex Palaeologis Imperium occupavit, Ioh. fratrem, quum is adversus Aetoliae seu Acarnaniae Despotem strenue se gessislet, eadem dignitate ornavit, ne Duci hostium inferiorem dignitate Ducem opponeret, ratus optime dictum, ad desiruendum Regem altero Rege opus esse. Inprimis autem, uti dictum, Imperatorum filii hoc titulo, insignibusque, nulli alii Principi concessis, ornabantur; Aliquando tamen extranei quoque Principes, cum quibus vel affinitas vel foedus initum, uti de Serviae seu Triballorum Exarchis legimus. Alloquentes Despotam: ἡ βαςιλείασου, eum compellabant; sicut uxorem eius Βαςίλι???ςαν: ipsevero Despotes Imperatoris uxorem Διςποίνας appellatione salntabat. Potestatem Despotarum quod attinet, Regna eorum in Graecia duo fuêre, Peloponnesi, quae nunc Morca, et Aetoliae pariter ac Acarnaniae, cum circumiacentibus Insulis; quorum illud non nisi a filio fratreve Imperatoris tenebatur: istud hodiequeve Despotatus peculari nomine appellatur. Hactenus Lascaris praefatus ad Card. de Aragonia in MS. Latini Latinii Viterbiensis, quod Hierolexico suo inseruêre Macri Fratres. Sed et ipsos Impp. hanc appellationem ambiisse, ex nummis eorum discimus, in quibus non Βαςιλέως, seu Δεςπότου, titulum describi curarunt, ut potissimum observare est, in Alexii et Manuelis Comnenorum nummis aureis. Habetur enim quidem aureus Nicephori et Stauracii, in cuius altera facie ipse Nicephorus, cum Inser. NIKΗΦΟΡΟC BASILEU, in aversa vero Stauracius, cum lemmate STAURABIb DESPOT. unde eâ aetate Δεςπότου appellatio, Βαςιλέως seu Imperatoris nomine, inferior fuisle colligut: Subsequentes tamen Impp. aliquot, se ipsos Δεςπότας in nummis inscripsere, Constantinus vel michael Ducas, Nicephorus Botaniates, Romanus Diogenes, Alexius, Ioh. et Manuel Comneni, Isaac. Angel. Alexius Angel. quiqueve post imperarunt Augusti qui hacce nomenclaturâ a subdiis vulgo eriam compellabantur, cum adiectione Sanctitatis hoc modo, Δεςπότα μου ἕγιε. Vide Car. du Fresne de Inferioris aevi Numism. n. 35. et Notis ad Cinnam. p. 468. ubi titulum hunc, in locum Domini, Latino idiomate exolescente, invectum et proprium primo Imperatorum; inde honoris causâ cum affinibus proximioribus communicatum (quod a Michaele Duca primum Avunculo factum) tandem in Pasatii praecipuam dignitatem, de qua retro dictum, migrasse, tradit: de qua sententia quid iudicandum, ex dictis non obscure colligas. Rasciae Despotam idem habet, ex Decretis Alberti Hung. Regis A. C. 1439. in Glossar. De primo Despotae. Vide infra in voce Umbella. Hinc Δε???ποτικα in formula iurisiur. Novell. Iustiniani 8. qua voce
designantur pecuniae, quae ab Impp. cum honores deferebant, accipiebantur, ut videbimus infra in voce Suffragium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”